lb de en es fr it nl pl pt la

Lingua Latina

De Crucis Signo

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Amen.

De Credo

Credo in Deum,
Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae.

Et in Jesum Christum,
Filium eius unicum,
Dominum nostrum:
qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,

passus sub Pontio Pilato,
crucifixus,
mortuus, et sepultus:
descendit ad inferos:

tertia die resurrexit a mortuis;
ascendit ad caelos;
sedet ad dexteram Dei
Patris omnipotentis:
inde venturus est iudicare
vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam,
Sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectinem,
vitam aeternam.

Amen.

De Pater Noster

Jesus
By Christophe Hubert
Creative commons by-nc-nd license
Source: intranet.cathol.lu

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum:
adveniat regnum tuum:
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum
da nobis hodie:
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris:
et ne nos inducas in tentationem:
sed libera nos a malo.
Quia tuum est regnum
et potestas et gloria
in saecula.
Amen.

De Ave Maria

Maria - Trösterin der Betrübten
By Roger Nilles
Creative commons by-nc-nd license
Source: intranet.cathol.lu

Ave Maria,
gracia plena,
Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus
et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Sancta Maria, mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus nunc,
et in hora mortis nostrae.

Amen.

De Gloria Patri

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in saecula saeculorum.

Amen.

 
Service Kommunikatioun a Press . Service Communication et Presse
Äerzbistum Lëtzebuerg . Archevêché de Luxembourg

© Verschidde Rechter reservéiert . Certains droits réservés
Dateschutz . Protection des données
Ëmweltschutz . Protection de l'environnement